- ANCYRA
- ANCYRAGalatiae urbs, Magnae Phrygiae contermina, ideoque ab aliis Phrygiae, ab aliis Galatiae tribuitur. Plin. l. 5. c. ult. duas Ancyras memorat, alteram in Phrygia, alteram in Galatia. Hinc Synodus Ancyritana, in Iure Pontificio. Quae duplex, una A. C. 314. Baron. A. hoc. Altera A. C. 357. habita. Hilar. l. 6. de Synodis. Baron. A. C. 357. in quarum priore scripti sunt Canones viginti quatuor; tot enim tantum genuini sunt: atque hi primi exstant in Codice Canonum. Gerh. von Mastricht Histor. Iuris Eccles § 22. Hanc dein excepit ac supplevit Synodus Neocaesariensis, itidem provincialis, Neocaesareae habita, ut quidam coniciunt, sub A. C. 318. Baronius in A. C. 314. conicit. Idem ibid. Sic dicta, ab anchoris navium captarum a Mithridate, quas Ptolemaeus Aegypti Rex suppetias Gallograecis miserat. Stephanus. Hodie Angouri. Merropolim Galatiae fuisse testatur Libanius, Orat. 26. Ἐν Α᾿γκυ'ρα τῇ πρώτῃκαὶ μεγίςτῃ Γαλατῶν πόλει. Fecunda errorum mater Hieronymo dicta est. Hinc enim Photinus, A. C. 374. hinc Ophitae, Cataphryges, Manichaei, Artotyritae, Ascodrogi. etc. quibus Episcop. Athanasius, Basilio laudatus, fortiter restitir. Hieron. praef. ep. ad Galat. Basil. ep. 67. Baron. A. C. 347. 373. In huius urbis agro Baiazetes a Temirlanco victus est. Longitud. 62. 10. latitud. 42. 30. Aliam Livius collocat circa Macedoniam, aut Illyricum, l. 38. c. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.